Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 19

Precedente Successiva

sensu. Vox etiam pusilli animalis terret, sicut nos suberis stridor
quando inciditur, quoniam acute aërem movet, qui spiritum nostrum
penetrat, pungitque et secat, sicuti punctus ipse sectusque est.
Et Costa noster a stridula canum et puerorum voce terrefit, magis
autem suspiriis. Quin et canem observavi ad sonitum campanae ita
affectum ululare consuevisse. Animalia patiuntur frigus ac calorem
ab aëre, quoniam ventri dedita sunt, et aliud non cogitant, sicut homo,
ideo ex aëris affectibus tempestatem praesentiunt, studentque consulere
tunc ventri, et vociferantur, declarantque nobis, sicuti nos expectantes
bellum, aliudve novi. Aër enim per poros et respirationem
communicat cum spiritu nostro in capite, ipsumque humectat, aut
attenuat, aut calefacit, aut refrigerat, aut aggravat. Et qui attendunt,
persentiunt temporum ex aëre mutationem. Nam hernia aliove morbo
affecti, bene austrum norunt, quo tumescunt, frigusque quo plagae
veteres constupescunt. Ita luna tumefacit maria, variasque mutationes,
variatis splendoribus adducit, et res humidiores eiusmodi affectum
patiuntur magis quam sicciores. Sol mutationes magnas, grandes, et
consuetas inducit, luna vero parvas eiusmodi calore blando tumefaciens,
et minus attenuans. Adde et siderum congressus, varietatis causas.
Ex eiusmodi sympathia et antipathia in mundo sensum, consensumque
esse declaratur. Idcirco res marinae terrestribus sunt similes,
ita ut piscis Episcopus, et catena, et lorica, et verpa reperiatur. Hae autem
res persimiles sunt caloribus ab astris demissis, et hoc pacto res
conformantibus, non ad quantum ipsae habent, nam is ignis magnus
est; sed ad quod imminutum in terram perfertur; stellae autem in
Deo, omniaque Entia ideas habent.
Appendix
~ Postquam librum hunc conscripseram annis multis, pervenit ad me
per manus Tob.Ad. nostrae Philosophiae Summistae, libellus G. Gilberti
de Magnetica Philosophia . Ubi vir mirificus in experientia
multiplici occupatus, contra priscos de magnete scriptores optime
disputat; suas tamen theses ad Copernici doctrinam aptat, a Timaeo
et Philolao nostratibus manantem. Nolui opiniones meas mutare;
neque textum reficere,ne alienos labores praeripere tanquam meos
videar. Gaudeo sane quod et ipse non ad quascunque fictiones magnetis
motum refert, sed causas investigat experiendo, et motum eius
ad terram perpetuo observat, et ex necessitate positionis naturalis fieri
statuit, quod et nos scripseramus; Attamen ad polos coeli et ad magneticam
Insulam nos sensum magnetis referebamus, ipse vero ad
polos terrae: et perplacet experientia, quod magnes in medio terrae,
vel mari undique a terra distans recta ad polos respicit: ubi vero terrae

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche